# Apologia pro circulatione sanguinis 212

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/212

NUgatorium est, oculis circa proprium objectum ritè dispositum fidem abrogare velle; quia per duplex medium, aerem puta & aquam, rectum remum, ceu curvum, intuentur. Neque exemplum ab Harveo citatum, est rei tam exilis, ut oculorum aciem subterfugiat, aut ambiguam relinquat. Quin fidenter assero, in magnis quoque animalibus (experire sodes) idem usu venturum. Ego verò certissimè mihi persuasum habeo, te periculum hujus rei nunquam fecisse. Nam neque Harvei mentem rectè assecutus es: &, quod de tua comminisceris, fieri nequaquam potest. Harveus asserit, ligatâ vena, nempe cavâ, aliquanto infra cor, fore, ut sanguis omnis, qui inter ligaturam & cor continebatur, brevi ad cor transeat, locusque inanis relinquatur: quia is per cor ad arteriam recessit. Tu verò de ambabus cordis venis nescio quid fabularis. Earum quippe nomine, vel intelligis cavam & aortam, vel aortae utrumque ramum, ascendentem & descendentem.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
