# Apologia pro circulatione sanguinis 213

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/213

Utrumlibet statueris, nunquam id eveniet, quod tu somnias: praecluso enim transitu in aortam, omnis ille sanguis, qui inter cor & ligaturam, spatio satis amplo, continebatur, è cava migrare non potest, licèt cor infletur, ejusque venae coronariae intumescant, & sanguinem opiparè devorent. Namque ante ligaturam aortae, omnia sanguine referta erant. Et, si ablatâ illâ, alteram in cava reliqueris, non videbis cor, ejusve vasa magnopere intumescere. Quare tua autopsia falsa est; quòd rebus tuo ordine instructis, venae exhauriantur: vera autem Harvei illatio; dum, secundùm posita à se met principia, ait, Circuitum concedi debere, nisi quis autopsiam neget. QUae hoc loco ab Harveo afferuntur, adeò Sluculenta sunt, ut vel sola circulationis veritatem demonstrare possint. Parisanus tamen, qui in firmissima quaeque ubique arietat, miro artificio ex dictis contrarium elicit. Qua in re juvat hominis subtilitatem aliquantò propiùs intueri. Cordis diastolen & systolen suprà perpendimus; simul etiam fibrarum hac in re operam tam rejecimus: nec debebat Parisanus earum denuò hic loci meminisse, nisi cor ipsum vecordiae arguere vellet, dum suis villis, quasi ex destinato, tantum sanguinis trahit, ut inde suffocationis periculum immineat.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
