Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 220
Unproofread scanNot analysed yet
Quidni enim transmutandi alimenti, perinde atque attrahendi munus illis concederes? Quae de Embryone ais, in controverso sunt omnia. Quidquid enim tu dixeris, nobis certum est, cor in foetu moveri, sanguinemque per vasa ejus circulari. QUasi verò Harveus ex assumptorum copiâ, &non potiùs inopiâ, circulationem probaverit? Miror, te, in re conspicuâ, tam manifestè praevaricari. Contingit quidem interdum plethora, nimirum cùm plus chyli in cavam diditur, quàm à corde absumitur. Quid tum postea? attractione ob dolorem, caE humorum lorem, &c.