# Apologia pro circulatione sanguinis 223

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/223

QUidni, superstite etiam arctâ ligatura, sanguis tuus spirituosus ad arteriae inferiora labitur: cùm, ligatâ venâ, sanguinem venosum impetuosius desuper affluere, asseras? * Rteriae, ais, ex stricta ligatura intumescunt, quia copiosus spiritus ab itinere impeditus easdem inflat, & pulsum auget. Verùm audisis; idem contingit, si ligatura prope extremam manum facta fuerit. An hic etiam tantilli spatii indigentia tot spiritus accumulat? Quidni pariter extrema artuum, quae spirituum horum impetum terminani, perpetuò inflantur? Quod de venarum infra ligaturam turgentiâ asseris, est multò magis ἄλογων. Nam uicèt stricta ligatura remittatur, mediocris tamen, quae restat, omnem sanguinis per venam descensum prohibet. Quinetiam dictum est, do. §. 130. lorem ab arcta ligatura in cubito, non posse esse causam descensus sanguinis ad imam manum. Atque ut sit; nos doce, quaesumus, cur dempta arctâ ligaturâ, venâque ab omn vinculo liberatâ, tumor ille infra cubitum non appareat? Ligatura namque mediocris, quae nunc quoque abest, non est (te fatente) dolorifica.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
