# Apologia pro circulatione sanguinis 224

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/224

Nobis facilè explicatu est, cur venae (ita enim legendum, ut sensus loci docet, non autem arteriae) supra ligaturam detumescant: quia nimirum sanguis earum ad cor fertur. Tua autem ratio nulla est: quoniam pars venae supra ligaturam à fonte suo denuò impleri posset, etiamsi (ut imaginaris) sanguinis aliquid inde, prae dolore, ad inferiora raperetur. Ua sententia est; in mediocri ligatura venam infra vinculum intumescere, quia superior sanguis, nihil impediente ligaturâ, illuc prae dolore trahitur. Cui commento objectio Harvei commodè occurrit, dum ait: Sanguinem infra ligaturam collectum, trans illam nè vi quidem adigi posse. Respondes autem, id fieri, non tam ob ligaturam, quàm quòd sanguis naturaliter deorsum ruat, ac Dropterea ascensum illius sanguinis praepediat: Idque praeclarè in rem tuam facere, omnemque sanguinis circuitum tollere, contendis. At verò, si sanguis, qui est supra ligaturam, tanto nixu deorsum tendit; qui fit ut levissimo digiti impulsu sursum prematur, & (demptâ ligaturâ) inferior quoque sanguis eundem sequatur; ut intuentibus clarum est?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
