# Apologia pro circulatione sanguinis 226-2

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/226-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/226-2

sunt, & gratis dicta: Valvulae autem nihil ad rem faciunt. Quod addis, brachio arctè ligato, copiam sanguinis decrescere, & consumi in brachii nutritionem; valde dubito an aliquo sensu id perceperis: aut si id factum; certum mihi tamen est, rationem nullam tibi id indicâsse. Quam tu enim sanguinis consumptionem vocas; ego spirituum esse aio. Nempe, detumescentia ejusmodi oritur à spirituum abitu, qui per arctè ligatam arteriam noviter suppeditari nequeunt. Tam imbellis Paris Harvei Achillem nunquam justo Marte prostraverit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
