# Apologia pro circulatione sanguinis 232

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/232

Quicquid hujus sit, si difficultas aliqua in hac re esset, (quae certè nulla est) eadem non minùs Parisanum, quàm Harveum premeret: ille enim per venas sanguinem affluere statuit, hic autem per arterias; & utrobique, quantum ad hoc, res sese perinde habet. CAP. XII. Esse sanguinis circuitum, ex secundo supposito confirmato. ITer veram causam assignarit, ex praediUctis judicium esto. tui milites Simalio & Donax, sensus, A & ratio, quos toties provocas, κωφὰ πρσωτα, mutae personae sunt; nihil pro te loquuntur, nihil agunt. Sanguis enim nequit penetrare ligaturam, ut multoties diximus; quippe aliàs frustra esset: & si posset, nulla ratio apparet, cur illico per angustam rimulam potiùs foras exiliret, quàm per capacem venam deorsum tenderet. Non liquet. LArveus, de sectione venae suprà ligaturam, non loquitur: sed contrarium.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
