Latin
236
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 236
Unproofread scanNot analysed yet
Non quidem, ut lipothymia esset mensura maximae evacuationis, ut plerique arbitrantur: fallax enim admodum fuisset haec regula: cùm sint quidam, qui ex quacunque etiam minimâ, evacuatione animo linquantur; allique contrà, qui etiam immodicas citra animi deliquium sustineant. Sed potiùs, quia lipothymia praedictis casibus ex propria natura occurrit. Per hanc enim sanguis sistitur, corporis habitus refrigeratur, sensibusque torpor inducitur. Quae circulationi nostrae, lucem magis addunt, quàm adimunt. CAP. XIII. Quo tertium suppositum confirmatur. Alvularum in venis usus, quem tu anicum Harvei asylum vocas, non est nisi è multis unum: plurimùm autem ad circulationis veritatem facit. Usus earum à te excogitatus, idem est cum illo, quem aortae valvulis affinxisti: nimirum, ut parùm sanguinis transmittant, ejusdem vero affluxum impediant. Atqui, pari jure dixerit quispiam, valvulam colo praefixam non omnem faecum regressum impedire, sed refluxionis impetum duntaxat prohibere.