Latin
238
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 238
Unproofread scanNot analysed yet
Quidni etiam in magnis vasis similes valvulae extructae sunt, cùm sanguis in illis prae copia ponderosior sit, &periculum majus immineat, si nimiâ quantitate in viscus aliquod decumberet? Tiamsi in extremis partibus calor aliquis Eadsit, minor tamen est, quàm in mediis &majoribus vasis, quorum respectu illae frigidae dicuntur. Quare cùm sanguis fervidus in magnis vasis quiescat, nulla ratio est, cur in minoribus infrigidatus, tanto impetu, remotis valvulis, feratur. Lepidè autem ludis, dum Harveum tuas partes agere existimas, qui id manifestè negat, quod tu pro concesso accipis. Periculum quidem ruptionis venarum immineret, si è magnis vasis in minores sanguis rapide flueret; talique sanguinis refluxui propterea obstant valvulae. Ergo sanguis ordinariè non fluit è magnis venis in minores, sed ab his in illas fertur, indeque in cavam. Manifestissima haec sunt; tantum abest, ut contradictorii quid sonent.