# Apologia pro circulatione sanguinis 24

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/24

Falso huic fundamento innixiis Claudinus, cùm cerebro motum attribuisset, aeris quoque ad idem perpetuum ingressum concessit; nè cerebrum, scil. à continuo motu inflammaretur. Eademque videtur Stoicorum opinio, qui ex nubium mutua concussione, touitrua & fulgura excitari somniârunt. Hinc quoque elementum ignis sua traxit incunabula: nimirum, quòd aeris suprema pars, utpote rapido coelorum motui vicinior, in ignem transierit. Mirum sanè, toti etiam aeri idem in turbine non contingere. Et si solius motûs ea vis est, quidni procellosi maris undae, etiam hyeme, incalescunt? quidni, frementibus ventis, nives in montium verticibus liquescunt? Si verum est, inquit Cardanus, aerem ex lapidis attritu accendi, quidni pariter ex omnibus lapidibus, praesertim duris, ignis producitur: At verò ex collisione marmorum ignis nullus accenditur, imò ne porphyritidis quidem. Et si aer in causa est, quidni vertitur in flammam potiùs, quae sursum ascendat, quàm in scintillas, quae deorsum ferantur? Quinetiam mirum videtur, aerem totum non accendi, semel accepto fomite, si ita aptus sit qui in flammam transeat: que madmodum aliis combustibilibus contingit, quorum aliquâ accensâ parte, integra continuò strues comburitur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
