Latin
242
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 242
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim fuerit, quidni sanguis, ad ejus fugam, per valvulas descendit: praesertim cùm, omnibus ordinatè sese habentibus, id facere soleat? Si non datur, (uti certè non potest, quia vena tunc temporis subsidit) quisnam, ablato digito, ejus metus? Non potest autem (ais) sanguis per valvulas descendere, quia rimilla earum in nimia distensione occluditur. Quidum obsecro, cùm in aortae diastole valvulae ejus maximè hiscant, ut nobis persuadere conatus es; &illae cùm his prorsus similes sint? Neque magis ligatura impedimento est, quò minùs sanguis ultra valvulas descendat: nam etiam remotâ illâ, sanguis tamen ibidem restitat. Adeò, ut, si millies sangui nem venosum altero digito retinueris, altero trans valvulas impuleris, toties sanguis ille in majores venas abeat, nunquam verò redeat ad locum unde exprimebatur. Nec propterea experimentum hoc ad rem nihil facit, quia vir lentus motus est; ut tu, parùm philosophicè, affirmasti. CUbtilissimi viri rationes, quibus tu neutiOquam respondendo eras, cùm nihili aestimes, parùm sanus es. CAP. XIV.