Latin
245
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 245
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Harveo egregiè imponis: quasi is velit, durante insigni frigore externo, circuitum illum sanguinis restitui posse. Porrò, ais: Partium extremitates, e. gr. digitorum cacumina minùs algerent, imò ex sanguinis circuitu magis calerent, quòd, ab arteriarum fine &extremitate, calidissimus sanguis in venas recipiatur, &ibidem effundatur. Strenus ratio! Quasi verò calor non aequè ex arteriis, atque è venis dissipetur: atque ubi illae majores sunt, ibi quoque majus caloris effluvium non contingat? Aut quasi arteriosus sanguis solùm in extremis partibus, &non item in mediis spatiis venas ingrediatur? Quis sanè miretur, multas magnasque arterias, cordi vicinas, &crasso cutis carnisque tegmine circumvallatas, plus caloris in corporis meditullium, &magnos artus effundere; quàm paucas &exiles, frigorique proximas in digitorum cacumina? Affectuum, quos memoras, causam nos spirituum retentioni, non autem eorundem regressui, tribuimus. Et licè in illis aliqui spiritus prodeant, sitque nonnullus sanguinis circuitus; minor tamen est, quàm ut solitis vitae muneribus obeundis sufficiat. Venas ante natum cor, sanguinem attrahere, falsum est: Cor enim primum existit, &ex illo, ut diximus, venae oriundae sunt.