# Apologia pro circulatione sanguinis 245

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/245

Quare Harveo egregiè imponis: quasi is velit, durante insigni frigore externo, circuitum illum sanguinis restitui posse. Porrò, ais: Partium extremitates, e. gr. digitorum cacumina minùs algerent, imò ex sanguinis circuitu magis calerent, quòd, ab arteriarum fine & extremitate, calidissimus sanguis in venas recipiatur, & ibidem effundatur. Strenus ratio! Quasi verò calor non aequè ex arteriis, atque è venis dissipetur: atque ubi illae majores sunt, ibi quoque majus caloris effluvium non contingat? Aut quasi arteriosus sanguis solùm in extremis partibus, & non item in mediis spatiis venas ingrediatur? Quis sanè miretur, multas magnasque arterias, cordi vicinas, & crasso cutis carnisque tegmine circumvallatas, plus caloris in corporis meditullium, & magnos artus effundere; quàm paucas & exiles, frigorique proximas in digitorum cacumina? Affectuum, quos memoras, causam nos spirituum retentioni, non autem eorundem regressui, tribuimus. Et licè in illis aliqui spiritus prodeant, sitque nonnullus sanguinis circuitus; minor tamen est, quàm ut solitis vitae muneribus obeundis sufficiat. Venas ante natum cor, sanguinem attrahere, falsum est: Cor enim primum existit, & ex illo, ut diximus, venae oriundae sunt.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
