# Apologia pro circulatione sanguinis 249

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/249

Non quidem quod venena suâ sponte, relicto sanguine, propria loca adeant; sed quod alibi maleficium suum commodè expedire non possint. Licèt enim materia contagiosa per majora vasa circumferatur, & cor ipsum permeet, (quemadmodum & pulmonum abscessus, teste Galeno, aliisque) eadem tamen non magnopere laedit, donec tandem (circuitus enim non est uniusmodi) in arctiora & idonea loca impactus, virus diu celatum exerat. Indeque evenit, ut, inter alia contagia, lues venerea interdum plures partes occupet; nonnunquam prae contagii inopiâ unam solùm partem infestet. Quod de abscessibus ais, fore, ut semper sanguinem fundant, si hic ad eosdem verpetuo circuitu ferretur; id levi responso difflatur. In abscessibus enim, & ulceribus crudis (quod plerunque à frigore contingit) sanguinis affluxus a loci sordibus impeditur. Unde fit, ut detersis & mundatis ulceribus titillatio, quaedam oboriatur, quae sanationis indicium est: nempe quòd sanguis jam angustiora vasa penetret, è quibus antea arcebatur. Neque illud silentio praetereundum videtur; quòd in magnis & praesertim internis apostematibus febris oriatur, quia pars puris, cum recurrente sanguine, ad cor fertur; eademque cesset, postquam apostema ruptum fuerit, & pus extra vasa exciderit. Quae omnia circulationis certitudinem plurimùm confirmant: tantum abest, ut eandem ullo modo labefactare videantur. CArveus, dum statuit, sanguinem ingruente . febrium rigore in pulmonibus & vicinis locis haerere; non propterea negat, aliquid sanguinis ad cor appellere.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
