Latin
DIGRESSIO I
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 25
Unproofread scanNot analysed yet
Addo, eâdem ratione adstrui posse, herbas virides contritas, manuve compressas, humorem nullum de se effundere, sed ab aere intermedio humiditatem illam profluere. Quid multa? Si quispiam veris, &ex rerum natura petitis rationibus, elementorum illam toties decantatam transmutationem, mihi demonstraverit, desistam ab actione, illique herbam lubens porrigam. Scio quidem quae vulgò in hanc causam afferantur: sed &illorum falsitas mihi pariter non ignota. Amplior hujus rei disquisitio aliam arenam postulat. Verba Baptistae Portae duntaxat adsuam. Ipse, inquit, sexcentis experimentis neque feci, neque ab aliquo factum audivi, qui terram in aquam transmutaverit, aut aquam in terram. Si puteis vel cisternis pusillum pulveris addideris, non in aquam abit, sed multis seculorum turbis semper terra erit, &in imum aquae rabit. Quare miror, illum reliquorum elementorum transmutationem concessisse, cùm sit consimilis experimentorum fallacia. Argumenta autem Cardani, quibus probare nititur, ignem in lapide non aelituisse: (videlicet, quia ignis ureret lapidem, &rursus lapis tangentis manum, &facilè accenderetur, &alimento indigeret.) infirma nimis sunt, &ab ipso Scaligero explosa. Loc. cit.