# Apologia pro circulatione sanguinis 252

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/252

Quae de temporibus diversis, quibus chylus ascendat, & sanguis descendat, à te dicuntur, non magis vera sunt. Quid enim si stata cibandi tempora mutentur, & vix dum absumpto priore chylo novus statim è ventriculo accesserit; nonnè descensus ille sanguinis prohibebitur? Quid, si cum cibo medicamentum aliquod leniter purgans sumatur, ut saepe fit; an non humores, & chylus per eadem vasa contrario motu ferentur? Famis sive appetitus veram causam nè attigisti quidem, vacuo enim ventriculo sensus famis oboritur; cùm tamen eodem tempore venae chylo impleantur, & in intestinis plusculum adhuc prae foribus sit. Si aliam causam à me quaeris; paucis verbis dicam. Concoctio est fermentatio, quae ab acidis promovetur: ac propterea hujusmodi omnia languentem appetitum excitant.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
