# Apologia pro circulatione sanguinis 253

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/253

Acidus ille spiritus (liceat autem ita nominare) si defecerit, ventriculus ciborum concoctiones perficere nequit; ideoque tales dejiciuntur, quales sunt ingesti. Idemque Hippocrates indicavit, ubi ait: In longis laevitatibus intestinorum, si ructus acidus fiat, qui priùs non erat, signum bonum. Aciditas haec non nisi à moderato calore excitatur, à nimio autem discutitur. Quare in pituitosis constitutionibus, intemperieque ventriculi nimis frigidâ, appetitus languet: uti etiam in febribus, aliaque ventriculi intemperie calidiore, omnino tollitur. Ita panis in loco frigido aegrè fermentatur; in furno autem nihil prorsus. Ut ad viam revertar: semper aliquantulum chyli in ventriculo remanet, qui amandato reliquo, ab innata isthac ventriculi qualitate nimium acescit, & sensum sive acrimoniam illam inducit, quam nos famem appellamus: crescitque continuò, donec ab ingesto novo cibo, acrimonia illa nimia temperetur: quemadmodum & fermento, massae farinaceae commisto, evenit. AIstionem diversorum humorum, esse alMteratorum unionem; Aristoteli quidem non concesserim. Et licèt parum chyli, cum multò sanguine commistum, faciem suam exuat, ut ampliùs non appareat; talis tamen remanet, donec in corde (ut ego existimo.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
