# Apologia pro circulatione sanguinis 255

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/255

At enim Parisane, si canem vivum & sanum, aliquantò post pastum evisceres, ramumque mesentericum, vel etiam Portam in exortu liges, videbis tamen, nec vacuas venas esse, neque chylum album in iisdem contineri; sed sanguine rubicundo plenas reperies. Quòd negas, sanguinem arteriosum per venas mesentericas ad hepar recurrere, quia hoc ab illo nimiùm incalesceret, inanis metus est. Calor enim hepati quantopere sit necessarius, nemo nescit. Unde autem eundem mutuetur, si non à corde per arteriarum ductus? At verò paucae admodum & exiles arteriae ad hepar perveniunt: congruum itaque est, ut calorem per venas nanciscatur: qui, tantum abest, ut hepar incendat; ut potiùs metus sit, nè muneri desit: siquidem toto itinere calor iste per vasorum tunicas avolavit. Neque arteriosus sanguis ulteriùs in hepate concoquitur, sed chylo comitatus, utiliter ad cor relabitur. Hepar enim non est officina sanguinis, sed promptuarium. Unde etiam ad reliquas tuas objectiones facilis apparet responsio.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
