# Apologia pro circulatione sanguinis 257

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/257

Ipsa vesicula, statim à principio pulsans, verè cor est, & omnium primum existit, antequam sanguis (vel chylus potiùs) era maternus affluat. Parenchyma autem non at. nisi postea adnascitur; (idque summae utilitatis gratiâ, cum ut affectionibus nocumentisque minùs foret obnoxium; tum ne spiritus calorque ili vitalis omnino evanescerent, nullo cohibiti solidamento, sed raritate mollitieque efflati:) diu post : quam maternus sanguis affluxit. Illud autem tuae causae parum profuerit: & Harveus tibi libenter concesserit. Quod sequitur, nihilo magis subtile est. Nam ut de generatione parenchymatis cordis nihil dicam, (quae propterea statim non est vera, quia ita fert communis sententia: neque enim quod consensu omnium receptum est, & tempore fidem, authoritatemque meruit, id continuò verum est, inquit alicubi Pos. Scaliger) figmentum tuum de protrusione sanguinis in foetum per arteriarum matris systolen, nec rationi, nec experientiae consonat; ut jampridem diximus. Reliquis, quae longâ verborum serie attexuisti, idem dictum puta. QUAE memoras, nihilo rectiùs à te alibi probata sunt, quàm reliqua tua dogmata hoc tractatu confirmâsti.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
