# Apologia pro circulatione sanguinis 258

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/258

Nego, pullum ex luteo nutriri: sanguinem quippe solùm ex eo confici arbitror, unde spiritus in corde enascantur: Nutritur verò albumine, ut Aristoteles verè censuit. Nego etiam, prima pulli lineamenta ex semine ali: semen enim nihil aliud est, quàm ἀρχὴ κινητικ ἡ δρασικὴ, principium motivum & activum, non autem materia constitutiva, sive nutritionis. Verùm, quia haec ad circulationis hujus doctrinam nihil attinent, plura non addam. CAP. XVII. Confirmatur sanguinis motus & circuitus, ex apparentibus in corde; & ex iis, quae in dissectione anatomicâ patent. QUemadmodum suprà diximus, semen a(nimalium esse spiritum salineum ab ipsis deciduum, qui totius genium & naturam gerat, quique in conceptu primo nihil aliud quàm cor constituat, unde vitae functiones pendent: ita scitu perquàm jucundum est, (licet arduum nimis intellectu) aequivocas, ut vocant, generationes, & nominatim insecta omnia, vitam suam (licèt non semper) mutuari ab aliis: idque vel à plantis arescentibus, ut culices; vel è succis fermentatis, ut muscae è spiritu vini; vel è rore, ut erucae; & alia aliter.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
