# Apologia pro circulatione sanguinis 259

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/259

Unus tamen horum generationis modus est; spiritus nempe acidus, subtilis, volatilis, qui à levi calore vivificatur, & pro subjecti naturâ, (quae in sale ejus fixo potissimùm nidulatur) varia quoque animantia producit. Hic spiritus concentratur, sive unum in locum colligitur, in iis quae corde praedita sunt: in erucis autem, vermibus, aliisque, spiritus ille per universum corpus diffunditur, & (ut cum Harveo loquar) tota cor sunt. His si debitus calor affuerit, spiritus iste in actum prolicitur, vitaeque operationes exerit: sin defuerit; quiescit, torpet, mortemque prae se fert. Insomnia, scio, haec videbuntur iis, qui nihil ultra crepidam philosophantur; si quis tamen naturam rerum altiùs penetraverit, verissima comperiet; remque omnem feliciùs multò, quàm nos hactenus potuimus, expiscabitur. DUlsus in exsanguibus aestate percipitur, quia calor illo tempore vegetior est. Vere autem, & autumno, quoniam noctes frigidiores sunt, diesque minùs incalescunt, virtus illa labefactatur adeò, ut pulsum tam accuratè percipere nequeas.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
