# Apologia pro circulatione sanguinis 261

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/261

Hic quidem à te abigitur: subitò post tamen ad comitia attractionis à te advocatur. Nequeo intelligere, quâ facultate, quibusve fibris, ossa & cartilagines sanguinem alliciant. Tu paucis verbis negotium expedis, & suapte naturâ attrahere, ais. Quis rei tam evidenti non acquiescat? NErvum, esse praecipuam musculi partem, & auctorem matâs, haud facile, opinor, demonstraveris. Verùm haec res alterius disquisitionis est. Ad rem praesentem quod attinet, dico: motum corporis solidi, quo trahitur; & fluidi, quo pellitur; toto coelo differre: nec rationem hujus ad illius normam exigendam esse.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
