# Apologia pro circulatione sanguinis 262

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/262

Ristoteles de nervis, & cerebro bene senAsit, modò rectè intelligatur. A Uriculae seriùs fiunt, quàm cor, ex cujus A deductione sive extensione illae factae sunt. Majores autem initio, quàm pro proportione, apparent; quia cor necdum suo parenchymate indutum est, quod postea adnascitur. Nec auriculae idem cum corde officium est, licèt utrumque in utero moveatur. VEsicula palpitans reverâ cor est, cujus expansio latior, punctum illud sanguineum, sive auricula est, in qua sanguis ob pelluciditatem (in corde tamen primùm tinctus) facilè conspicitur: non autem in corde, ob seminis copiam, per quod sanguinem tranare diximus. Hic sanguis per venam umbilicalem accedit, quae in primis illis rudimentis cordi propinqua est; postea verò, adauctis omnibus, longiùs recedit. De auriculis, quae addis, eatenus tecum sentio: Vesiculam nequaquam in duas auriculas transmutari: & Harvei σαλμα arbitror.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
