# Apologia pro circulatione sanguinis 265

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/265

Cor propriè dictum, (de parenchymate enim non loquor ex Aristotelis & Peripateticorum sententiâ, non fit ex sanguine, sed è semine: & in ovo sanguis in illo primùm conspicitur, quia vitellus (qui sanguinis duntaxat est rudimentum) ibidem ulteriore colore tingitur. Idque diu antequam vestigium cerebri aut hepatis appareat. Ast in notioribus, &c. In aequivocis generationibus, ut diximus, spiritus ille semine us, qui cor constituit, aliunde suppeditatur. Idque intellectu, opinor, facilius est, quàm vitello analogon quid somniare, unde hepar primùm, & postea cor fabricentur. Cedo enim: cur vitellus ovi subventanei (quae certè res est hepati conficiendo aptior, quàm tu ullam alibi in universa natura inveneris) à debito incubatu hepar non gignit; unde sanguis temperatior gignatur, qui postea, adancto calore, cor producat? Aut potiùs, unde calor iste ante natum cor; cùm hoc sit principium caloris nativi? Quorsum etiam hepar ab initio requiritur? Foetus enim, pro tuo arbitratu, necdum sanguinem ex chylo facit, sed accipit ex vitello, in ovo; in viviparis, ab utero.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
