# Apologia pro circulatione sanguinis 267

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 267. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/267

Non nutritur membrum animalis, inquit Avicenna in quo non est sustentatio vitae cum calore naturali. Cum ergo ita sit, (addit) necesse est ut creetur membrum à quo procedat calor naturalis, & spiritus vitalis, ante creationem nutrientis ipsum. Ad haec, si cor in sese mistas habet partes, &c. Pessime cordis parenchyma, cum semineo ejus principio confundis: quod etiam erroris hujus tui ferè unicum fundamentum est. Quin supra ex Harvei observationibus, &c. Vesicula illa saliens, est cor: quod primis statim diebus, & toto gestationis sive incubatûs tempore palpitat. Quare praecipuum argumentum à te omissum est. Nec magis rectè haec à te in exercitationibus tuis De subtilit. explicata sunt. Interim, priusquàm sanguine nutriantur, sanguinisque rubor aliquis inibi appareat, duae minimae bullulae sub obtutum cadunt, neutra tamen rubore praedita, & tunc simul cordis motus, nec non aortae visitur, sed adeò curus & parvus, ut dubius tibi videaris, an moveantur, necne, idque eò magis, quoniam aliquid album (quod cor) absque parenchymate & sanguine extare, vivere, moveri, & agere, ex visu tunc, & postea, fateri cogeris, &c. Quis non miretur, Parisanum subtilem virum, in eadem pericope tam dissentanea loqui: & proprio ore causam suam jugulare? Enimverò, quae hîc attexuit, tam clarè nobiscum faciunt; ut meliùs vix potuerit, etiamsi defendendo Aristoteli operam suam locasset. Si enim cor pulsat, ante natum parenchyma; cur illud in foetu quiescere, toties ab illo assertum? Si alba illa vesicula, ante factum sanguinem, cor est; quorsum hepar praerequiritur, ut ex hujus calidiore sanguine cor nascatur? Reliqua similiter ab eodem telo percussa, operam nobis ulteriorem non facessent.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
