# Apologia pro circulatione sanguinis 268

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/268

Actaeonem comedant sui canes. Quod ultimò ais: Pisces venâ cavâ destitui, quia dextro cordis ventriculo carent: falsa simul res, & ratio est. Iis enim vena cava immediatè ad sinistrum ventriculum pertingit; quia dexter ventriculus, ob pulmonum carentiam, desideratur. ) Ationes tuae nec sensatae sunt, ut loqueris; Nneque probè à te subductae. Harveus de jam nato animali loquitur: tu autem ad embryonem confugisti. In illo certè, secundùm tua dogmata, rationem nullam hujus discriminis reperire potuisti: neque etiam in embryone verisimilem aliquam commemoras. Vena arterialis enim non accipit spiritus à matre, ut arbitraris: & arteria venalis, utcunque unâ sui parte venae cavae adhaereat, alterâ tamen cordi adnascitur: debuit ergo hujus, si non propriâ, facultate pulsare. Haec verò nostram sententiam planè confirmant; pulsum scil. fieri à sanguinis impulsu: qui cùm nullus è corde in arteriam venosam feratur. sed sanguis leniter in hanc per pulmones transudet; fit, ut nullus pulsus in eadem conspiciatur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
