Latin
271
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 271
Unproofread scanNot analysed yet
Nec magis; cur prudens natura arterias in extremis artubus tenuiores fecerit, ut acrem faciliùs attrahant: cùm sanguis illic saepe plus nimio frigeat, &aestuans in corporis meditullio, eodem magis indigeat. Il hic, nisi pridiana &frigida fercula, quae Nolim Romae peculiari foro vendebantur. Ec se ipsum refutat Harvens, neque abs re loquitur. Tu verò utrumque facis. Negas enim, ullum adesse sanguinis à corde in arterias impulsum; &tamen olim statuisti, sanguinem spirituosum è corde in extrema corporis momento expelli. Et à veritate alienum est, aortam nullos spiritus per suas tunicas transmittere, sed ramos duntaxat eos omnes effundere. Spiritus enim, utpote ignei, quoquo versum avolant, etiamsi per densum corpus tam facilè tantaque copiâ transmeare non possint. Quid illud autem est, quòd negas, venam arterialem posse impetum sanguinis è dextro ventriculo irruentis sustinere, quia venae tunicam habet? Ulmonum quidem voracitatem ac ingluviem alibi admirati sumus: nunc autem mirum videtur, iisdem vitâ functis tantum sanguinis superesse.