# Apologia pro circulatione sanguinis 273

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 273. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/273

edibzy G Google spirituosum & purpureum sanA In verò, guinem, ex febre, aestu, &c. absumptum esse? Credebam, intensum calorem, frequentemque cordis agitationem, gignendo sanguini tuo spirituoso optimè conducere. Verùm, quae tanta febris in homine statim strangulato, (nam & hic ater sanguis conspicitur) ut sanguinem omnem spirituosum absumere possit, & faex tantùm sanguinis supersit? Num & venosus sanguis (qui certè aliàs non nigricat) in auras avolavit? Revera, sanguinis venosi & rubicundi pars crassior & melior (non autem faex ejus) ad imum subsidens, nigrescit; (qui propterea ab ignaris pro humore melancholico accipitur) quae prius dilutiori sanguini commixta, rubedinem prae se ferebat. Ena arterialis nè constitutione quidem, sive tunicarum numero, arteriam refert? Satin sanus, qui oculis tam manifesta inficiaris: Imò vero, & officio arteria est: pulsat nam que in edito foetu, non minùs quàm in utero, arteria venalis contrà non pulsat, licèt sanguinem è pulmonibus in cor deferat: ejusque rei causas antehac diximus.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
