# Apologia pro circulatione sanguinis 274

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/274

Eritò, quaerit Harveus; cur vena arteriMAalis tanto orificio in cor patescat; si non multo plus sanguinis deferat, quàm alendis pul monibus sit necessarium: Enimverò, (ut observarunt a Columbus & b Arantius) vena arteriosa vas est tam amplum, ut duos digitos in adulto corpore facile admittat: & dici possit facta esse propter solum pulmonem? Certè, pro magnitudine vasis, tantum illi afflueret languinis, quantum fere toti corpori. Parisanus autem scitè respondet: Venam anterialem amplum habere orificium, quia pulsanti & evomenti magno cordis dextro ventriculo coniuncta est. Quasi verò vasa non possint angustis orificiis in amplas cavitates aperiri, modo parùm indè eliciendum fuerit! Aliàs, quidi pariter venae gastricae & mesaraicae amplis orificiis in ventriculum & intestina hiant? PEnsitatis hactenus inter se rationibus, concludere tandem licet: Circulationem sanguinis esse verissimam: & Harveo à posteris immortales gratias deberi, quòd iis tam subtile inventum communicaverit, idemque, firmissimis undiquaque quaesitis rationibus, ratum fecerit: humaniter verò ignoscendum esse, si alicubi, ut in re tenebrosa fieri assolet, cespitaverit: & quae ipsemet, κατὰ δώτερον πλοῦν facilè correcturus sit: Parisano autem grates etiam debitas esse, vel eo nomine, quòd commento ab Mimo mutuato, reliquisque infirmis argumentis, veritatem eandem magis confirmaverit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
