Latin
DIGRESSIO I
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 28
Unproofread scanNot analysed yet
Docuisses autem, quâ echeneide spiritus aliàs quoquoversum avolaturi sisterentur. Naturae namque hujusmodi munus assignare, nimis à subtilitate remotum est. Probè certè nobis à natura consultum foret si in summis inediis, animique deliquiis, spiritus retineri possent; quorum potissimùm causâ (ut alibi dicetur) victum sumimus. Quid, obsecro, perpetua illa caloris effluvia sunt, nisi spiritus in corde geniti? Exemplum à te allatum, minùs appositum est. Planè enim constat, unà cum pravis humoribus ipsum quoque chylum rejici, si simul adsint. At fateberis, opinor, spiritus simul cum aere &fuliginibus contineri in arteriis. Deinde, ventriculus à bile, aliisque acribus humoribus ad vomitum provocatur: at verò, arterias ab aere aut fuliginibus similiter vellicari, nequaquam dixeris. Qon currit, fateor, quatuor pedibus: neque Lenim bruta est similitudo. Attamen, non malè quadrare eandem, fateberis; si, quae suprâ ab Harveo dicta sunt, memoriâ recollegeris. Arteria, inquis, vulnere laesa, &sanguinem ruentem pleno ore effundens, aerem trahere nequit, quia intus existens prohibet extraneum.