# Apologia pro circulatione sanguinis 28

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/28

Docuisses autem, quâ echeneide spiritus aliàs quoquoversum avolaturi sisterentur. Naturae namque hujusmodi munus assignare, nimis à subtilitate remotum est. Probè certè nobis à natura consultum foret si in summis inediis, animique deliquiis, spiritus retineri possent; quorum potissimùm causâ (ut alibi dicetur) victum sumimus. Quid, obsecro, perpetua illa caloris effluvia sunt, nisi spiritus in corde geniti? Exemplum à te allatum, minùs appositum est. Planè enim constat, unà cum pravis humoribus ipsum quoque chylum rejici, si simul adsint. At fateberis, opinor, spiritus simul cum aere & fuliginibus contineri in arteriis. Deinde, ventriculus à bile, aliisque acribus humoribus ad vomitum provocatur: at verò, arterias ab aere aut fuliginibus similiter vellicari, nequaquam dixeris. Qon currit, fateor, quatuor pedibus: neque Lenim bruta est similitudo. Attamen, non malè quadrare eandem, fateberis; si, quae suprâ ab Harveo dicta sunt, memoriâ recollegeris. Arteria, inquis, vulnere laesa, & sanguinem ruentem pleno ore effundens, aerem trahere nequit, quia intus existens prohibet extraneum.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
