# Apologia pro circulatione sanguinis 288

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/288

non ruit, sed fluxus ille fit per arterias cephalicas. Quomodo autem ad inflammatum, & dolentem locum potentiùs affluat, jampridem dictum est. Solut. 48. Multò rectiùs isthaec omnia fiunt circulante sanguine, quàm si idem perpetuò restitaret: ut rem perpendentibus clarum est. Solut. 49. Pugnas potiùs militum numero, quàm virtute; & ut plures videantur, quò imbellem hostem deterreas, eosdem saepiùs in aciem producis. Diximus jam aliquoties, sanguinem non tam rapidè fluere, atque imaginaris. venas excipiendo arterioso sanguini pares esse, & ultrà: motusque hujus veram rationem expedivimus. Solut. 50. Sanguis in matrice inflammata non movetur, nedum ut sursum evolet. Sectâ autem saphaenâ, inflammationis incrementum tollitur: quia sanguis qui per hypogastricas arterias ad uterum properabat, factâ jam revulsione, ad crurales arterias copiosiùs descendit: Idemque ferè praestant balnea, frictiones, cucurbitulae inferioribus partibus admotae. Sanguinem verò per arterias, non autem per venas revelli, vel hinc evicero: quia Hippocrates, mulieri sanguinem vomenti, erumpentibus mensibus, solutionem fieri, testatur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
