# Apologia pro circulatione sanguinis 290

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 290. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/290

Ego verò, ut anastomeses istas non admitto, ita verè assero, arterias & venas, propagines de se passim in carnosas partes emittere, per quas circuitus continuatur; licet, majoribus illarum truncis (cum membro aliquo) amputatis, extrema eorum inter se non communicent. Solut. 53. Intellectu non est arduum, pus in pulmonibus aut arteria venosa collectum, unà cum fluente sanguine, per sinistrum cordis ventnculum in aortam, indeque per arterias emulgentes in renes efferri. Quomodo autem istuc, quiescente sanguine, per ignotas vias contingat; nemo, opinor, mente facilè assecutus fuerit. Solut. 54. Quâ tu fronte ais; Lienem, ex Harvei sententia, nullius usus esse? An, quia illi tantopere in delitiis non erat, ut cordis hepar statueret, propterea omnem ejus utilitatem rejecit? Dixit certè Harveus, idque expressis verbis, chylum crudiorem in lienem deferri, ut ibi aliquantulum praeparatus, ad hepar postea transferatur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
