# Apologia pro circulatione sanguinis 291

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/291

Et nunc addo: Arterias (si tamen tot affuerint) ad lienem accedere; non quidem ut inde (quemadmodum tu fingis) sanguinem ad cor apportent; sed ut seroso suo sanguine, crassiori chylo transitum ad hepar, indeque ad venam cavam parent: Ideoque lienem parenchymate donatum esse, quia chyli sive sanguinis est promptuarium, unde cordi (mediante hepate) quoties opus fuerit, 6. Epid. novus sanguis suppeditetur. Quare Hippacrain Timaeo tes ἥπαρ ἀρίστερον· & Plato ἥπατος ἐγμαγεῖον, vocarunt. Si enim omne parenchyma absolutae coctionis munus statim prae se fert, cur renes parenchymate donati sunt? An ut sanguinem fabricent, uti Beverovicium temerè voluisse De calcul. video? Viae autem à liene ad hepar, indeque renad cavam, manifestiores sunt, quàm ut Mercurio indigeant. Addo etiam, circuitum per haec viscera, ut & venam Portae, non tam frequentem esse, atque eum, qui per cavam instituitur. Solut. 55. Suum cuique pulchrum. Ordo ille, quem Naturae affingis, è tuo cerebro, ceu nova Minarva, prosiliit. Nos in eo nihil elegans aut decorum cernimus. Et licèt Galeni de liene sententiam (quam tu monstrosam vocas) non admittimus; tua tamen multò magis erronea videtur. Nam quod lienis ab hepate distantiam objicis, infirma ratio est: magis enim illa viscera inter se conveniunt, quam splen & haemorrhoidales venae, in quas ab illo terreum, crassum, & melancholicum humorem exturbari censes: deceptus, credo, eorum conjecturis, qui crassum, atrumque sanguinem, melancholicum statim humorem esse arbitrantur; cùm tamen omnis sanguis crassior à sero secretus (praesertim si aliquantulum restiterit) tali facie compareat.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
