# Apologia pro circulatione sanguinis 295

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 295. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/295

Quae de cordis refrigeratione, contra Aristotelis mentem, statuis, similiter commentitia sunt; neque enim respiratio eo modo peragitur, quo tu arbitraris. Denique, omnia haec tua ad libitum efficta sunt, nec quidquam naturae vestigiis respondet. Ut mirum non sit, quòd Harveus, similibus aliorum objectiunculis vellicatus, ab optimè fundata sententia non multosque quinetiam, re accurarecesserit, tiùs perpensa, in sententiam suam traxerit. Solutio ultima. geLibens fateor, cordis parenchyma non esse ad vitam simpliciter necessarium: idem que, efformato partim cerebro, demum adnasci, facilè concesserim. Cor tamen ipsum, sive vesicula illa seminalis ab initio palpitans, non solùm ante alia nascitur, sed & illorum auctor est: simul etiam motûs & sensus, quatenus hi absque spiritibus non fiunt, verè principium est. Quippe spirituum ille triuinviratus, antiqua fabula est. Nec minùs falsum, Animal aliquod vivere posse sine corde: In vermibus certè cor per omnia diffusum est; cerebrum autem (quod in illorum capite locatum ais) nuspiam, opinor, inveneris. Quid multa? Quantum lunae, sol; tantundem cor cerebro praepollet. Sed haec alterius sunt indaginis: mihi abundè satis est, si sanguinis in animali circuitum ingeniosè ab Harveo excogitatum, ingenuè assertum iverim.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
