# Apologia pro circulatione sanguinis 3

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/3

Comes, hujus qualiscunque libelli dedicatio; tum aliis nominibus plurimis tum etiam ut, si ingenium in opere deesset, laudaretur saltem in dedicatione judicium. Feci enim hac in re, quod in arte nostra fieri assolet, ubi linguae aut oculis ingrata auro tegimus nè displiceant: sic ego pariter, obscuro huic opusculo nominis tui splendorem praefixi, ut gratiam, quam à semet ipso expectare non poterat, à dignitate tua mutuaretur. Deus te, ac nobilem tuam familiam diu incolumes servet, Sibi, Patriae, Amicis, Tibique adeò ipsi: quod ardenter vovet Amplitudinis tuae Cultor observantissimus GEORGIUS ENT. ATQUE

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
