# Apologia pro circulatione sanguinis 32-2

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/32-2

Cap. 4. Audo animositatem tuam, quòd nè maximorum quidem virorum nudis authoritatibus standum putes. Nervi enim sunt sapientiae, nil temere credere. Quare nec Harveus à te reprehendi debuit, quòd neglectis veterum authoritatibus, sua dogmata asseruerit. Tecum quidem hac in re sentio, sanguinem scilicet non eundem prorsus in arteriis & venis contineri; licèt rationes à te allatas minùs probem. Nam reverà sanguis arteriosus venoso serosior est, quòd ille multum sui olei (ita loqui lubet) in corde amiserit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
