# Apologia pro circulatione sanguinis 32

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/32

sanguis, unà cum spiritibus, aortam ingreditur; pergitque continuato ductu moveri, licèt systole intervenerit, quae non totam arteriam, sed minimam ejus partem duntaxat coarctat: adeò ut spirituoso sanguini, cujus moles minor quàm venosi est, satis spatii supersit. Pulsus enim arteriarum non est causa protrusionis sanguinis, sed à primo sanguinis in corde subsultu ipse pulsus excitatur. Ellatula haec tua distinctio, quantum ponDderis habeat, suprà vidimus. Mplicat quidem, aliquid in parte progigni, aut attrahi, & ibidem non esse. At verò, quae neutiquam gignuntur, ut fuligines, aut attrahuntur, ut aer; eadem quoque nec expelli posse, certissimum est. Et licèt oculus praesentiam aeris attestari nequeat, tactus tamen potest: uti suprà innotuit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
