# Apologia pro circulatione sanguinis 39

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/39

Gravitas enim & levitas non sunt entia absoluta, sed in relatione ad aliud; cujus respectu, res quaelibet gravis, aut levis dicitur. In vacuo (quicquid alii censent) si corpus aliquod locaretur, suâ sponte nulloversum moveretur, sed perpetuò quiesceret: quoniam nullum hic adesset propellens. Et regula verissima: Quicquid ullo modo est, id ita semper est, nisi desinat ita esse ab alio. Nec minus verum axioma hoc: Unaquaelibet res tantundem à se removet, quantum ipsa pendet. Ex. gr. Cavitas illa, quam navis aquae innatans efficit, si aquâ adimpleretur, navis & quicquid in ea, cum aqua isthac ejusdem ponderis essent. Ecce, tribus verbis, motûs inanimatorum veram causam. Res levior à graviore propellitur. Et quicquid materiatum est, ad centrum tendit. Gilbertus virtutem hanc vi telluris magneticae attribuit, quo ipso nomine à † Keplero maximopere laudatur. Certè res perardua est, ultimam in hoc negotio causam assignare: quam propterea à me hîc loci frustra expectaveris. Id nunc dicam duntaxat: Aercentrum adiret, nisi terra vel aqua, corpora videlicet graviora, obstarent: similiter ignis in aere non ascenderet, nisi hic ponderosior eundem expelleret. Pondera, quantum in se est, cùm deorsum cuncta feran. Lucreti.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
