# Apologia pro circulatione sanguinis 4

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/4

ORNATISSIMO VIRO, D. GVILIELMO HARVEO, Regiae Majestatis Archiatro dignißimo, & Collegii Londinens. Anatomico celeberrimo. sthil unquam, praeclarissime Vir, inter mortales aequiore sorte distributum est; quàm de rebus, praesertim philosophicis. judicium: quo licet multi plurimùm destituantur, unusquisque tamen potiorem sibi partem obtigisse arbitratur. Hinc tot nubes pro Funone. Praecipuè autem illi sententiam suam mordicus tuentur, qui eandem à priscis sapientiae patribus ad nostrum usque seculum deductam norunt. Quasi verò sola antiquitas veritatis tessera sit; & effoetae mentes mortalium nequeant ultrà aliquid eximii parere. Quod de se Priapus apud Horatium: Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum: Cùm faber incertus, scamnum, faceretne Priapum Maluit esse deum; deus inde ego. Hoc ipsum de multis in Philosophia & Medicina dogmatis verè dixerim: magni illa aestimantur, quia magnis viris, illorum fabris, sic visum fuit: & turpe ducitur, ea possessione suâ exuere velle, quae tot jam seculis imperii potita sunt. Ita primi ducunt sequentes; dum magis quaerunt homines, quid dicatur. quàm quid verum sit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
