Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 41
Unproofread scanNot analysed yet
Ita si cui manus à nive, aut aliter, vehementer refrixerint, isque subitò ad focum calidiorem accesserit, dolor quidem oboritur acerrimus, quem tamen nulla fluxio comitatur. Verissimum sanè est, doloribus à contusione, inflammatione, aliave obstructione aliquâ obortis, humorum saepe magnam copiam contingere. Sed istuc fit ob praepeditam circulationem, quâ affluens humor obsessa loca permeare nequit. Nec tam dolor fluxionis, quàm ipsa fluxio doloris causa censeri debet; dum pars ultra solitum distenditur. 3 Nec magis à calore fit attractio: licèt Averroes (cui ὁμόψηρος est T Apponensis generaliter omnem attractionem, quocunque modo fiat, à calore fieri dixerit. Erratque Varolius, dum putat renes solidâ substantiâ constare, ut serum, quod aliàs facilè elaberetur, commodè attraheret: Calor enim inquit, qui in denso corpore inhaeret, longè fortiùs agit quàm qui in raro. Calor certè non attrahit, sed potiùs aer, vel humores ad loca à calore rarefacta faciliùs propelluntur. Ita ad caminum, vel fornaceri in qua ignis lucet, vapores, (si qui in cubiculo fuerint) &aer confertim affluunt, quòd à circumvicino aere in locum à calore attenuatum facilè protrudantur.