Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 48
Unproofread scanNot analysed yet
Novam autem rationem dixiimò verò Macrobius jampridem eandem haud obscurè expressit. Ea verò sic se habet: Verisimile est, terram intus ingenti hiatu patescere, Creator enim rerum, qui nihil frustra condidit, in nullum finem eandem solidam extruxisset. Aperitur ingens haec cavitas in nostras oras duobus vomitoriis, sive foraminibus è firmo lapide constructis, quorum alterum alteri adversum est. Antrum illud aere refertum est: ejusque partem concavam, aquae, per dicta foramina ingressae, variis locis interluunt; quemadmodum in convexa telluris parte usu venit. Hujus veritatis gnarus Plato, Tartarum statuit in medio terrae inclusum: id est, ingentem aquae copiam, à qua, tanquam è fonte, omnia maria, fontes, flumina, lacus, &reliquae aquae ortum ducant. Similiter Marullus existimavit, Sub terris esse locum vacuum, quo universus humocapi queat. Hi fortè illi fontes abyssi, quibus adapertis, antiquus mundus diluvio periit. Unum profectò hac in re arduum videbitur; qui nempe fiat, ut integrum mare dicta illa foramina non ingrediatur, locumque omnem impleat subterraneum?