# Apologia pro circulatione sanguinis 49

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/49

Verùm hujus rei (veritates enim aliae aliàs trahunt, & res accendunt lumina rebus) motus terrae in causa est, cujus rapida circumgyratio, liquidas undas superficiei isti concavae quasi alligat, ut huc illuc circulariter moveri possint, ad centrum verò decumbere non possint: quemadmodum in circulo vietoris contingit, in quo positus lapis, si ille celeriter in aere rotetur, non decidit, sed locum pristinum servat. Manè itaque, ubi Sol foramini orientali opponitur. idemque radiis suis penetrat, aer iste incarceratus distenditur, majoremque locum occupans, nec habens quò fugiat, circumjectam aquam premit, & exprimit, quemadmodum in thermoscopio fieri suprà dictum est. Attollitur ergo foraminibus illis incumbens mare proximasque aquas undiquaque propellens, remotas longè ripas adit, ac operit; easdemque, migrato inde sex horarum spatio Sole, aereque illo incluso ad naturam pristinam revertente, dum ad locum patrium redeunt aquae, deserit denuo: donec duodecimâ demum horâ, Sole alteri foramini opposito, idem cursus instituatur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
