# Apologia pro circulatione sanguinis 5

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/5

Inde ista, pro susceptâ semel sententiâ, poene cruenta certamina: Frivola, inepta, ac putidae mentis commenta audiunt, quae huic flumini sese opposuerint: quinetiam digitus aliquando hac in re scenam agit, notatque transfugam. Quasi non liceat sapere sine plebiscito: aut quasi res agatur in foro, ubi voces; non autem in theatro philosophico, ubi argumenta pensitantur: usque adeò hodie, veteribus ulla in re adversari, piaculum habetur. Parum autem esset, si philosophorum vulgus solum erroris hujus affine esset, & non magni nominis viri quoque eâ dem culpâ tenerentur. Enimvero quis non miretur, Barthol. Eustachio, doctissimo viro, haec verba excidisse: Magis expedire, decereque putandum est, Galeno duce errare, quàm his illisve magistris hodie erudiri, ne dicam, cum iis vera sentire.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
