Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 50
Unproofread scanNot analysed yet
Horum autem motuum varietas, à diversa Lunae irradiatione dependet. Vides, quam facile sit, quidlibet potiùs effingere, quam ad obsoletos illos attractionis modos confugere. 5 Tandem ad Facultatem, magnum illud Philosophorum subterfugium pervenimus; pro quo non minùs, quàm olim pro Palladio, digladiantur. Nec immeritò; quoniam illa, instar Apollinis, dubiorum omnium responsa fert. Si quaeras, unde cibi concoctio, chyli in venas distributio, ejusdem in sanguinem mutatio, &c. statim, à facultate aliqua id fieri, audies. Quod quid aliud est, quàm Deos advocare in theatrum, ut solvant nodum fabulae? Rem enim per se obscuram nimis, verbis tenebricosis magis obnubilant: quae ars passim hodie in Philosophia obtinuit. Atqui apertiùs dixissent, rem aliquam ita se habere, quia sic naturae consultum fuit. Facultas autem hujusmodi, multiplex constituitur: nimirum attractrix, retentrix, concoctrix, expultrix: quibus Parisanus appetitricem, apponitricem, &insertricem accensuit: &pari jure trecentas alias potuisset. Quis satis miretur stupendam naturae prudentiam, quâ tot, adeoque diversas facultates tam placidè gubernat? Et ut videas.