# Apologia pro circulatione sanguinis 50

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/50

Horum autem motuum varietas, à diversa Lunae irradiatione dependet. Vides, quam facile sit, quidlibet potiùs effingere, quam ad obsoletos illos attractionis modos confugere. 5 Tandem ad Facultatem, magnum illud Philosophorum subterfugium pervenimus; pro quo non minùs, quàm olim pro Palladio, digladiantur. Nec immeritò; quoniam illa, instar Apollinis, dubiorum omnium responsa fert. Si quaeras, unde cibi concoctio, chyli in venas distributio, ejusdem in sanguinem mutatio, &c. statim, à facultate aliqua id fieri, audies. Quod quid aliud est, quàm Deos advocare in theatrum, ut solvant nodum fabulae? Rem enim per se obscuram nimis, verbis tenebricosis magis obnubilant: quae ars passim hodie in Philosophia obtinuit. Atqui apertiùs dixissent, rem aliquam ita se habere, quia sic naturae consultum fuit. Facultas autem hujusmodi, multiplex constituitur: nimirum attractrix, retentrix, concoctrix, expultrix: quibus Parisanus appetitricem, apponitricem, & insertricem accensuit: & pari jure trecentas alias potuisset. Quis satis miretur stupendam naturae prudentiam, quâ tot, adeoque diversas facultates tam placidè gubernat? Et ut videas.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
