# Apologia pro circulatione sanguinis 56

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/56

Galenus enim, Non modò ventriculum, sed quodque organum, attrahere, retinere, alterare, & expellerenit, ut seipsum tantum nutriat, & conservet: alioquin, inquit, similia essent iis, qui cum intellectu & electione agunt, menteque praediti sunt, ut ii qui rempublicam gerunt. Attamen dictorum immemor, Evenit, ait, ut cùm ventriculus longè plus attrahat, quàm sit pro sui natritione ex usu, (parùm haec superioribus conueniunt) multum alimenti illi supersinat quod toti corpori postea est utile, propterea quad vanes animalis partes nutriat. Similiter hi dicent; proximas venas sanguinem ad remotiores transfundere, quòd illis chylus abundè suppetat, & perpetuò novum possint è ventriculo mutuari. Verùm hoc est, cerebrum in abdomine collocare, & partibus naturalibus rationem transferre. Porrò dicant, precor; si jecur sanguinem eo sine attrahit, ut illo potiatur, quidni perinde è vena cava sanguinem allicit, atque è vena Portae, praesertim cùm vena illa major & patentior jecur ingrediatur, & sanguis in illa purior sit; quem certè, prae crasso illo & impuro venae Portae sanguine, eligere debeat.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
