# Apologia pro circulatione sanguinis 57

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/57

Quidni enim hic contingat, quod in gravida muliere usu venire, Pari sum Nobil. exalibi asseruit: Nimirum, Matrem puriore sanerc. de subguine ali, impuro & faeculento ad uterum, ceu clo til. lig. 118. acam, exploso, quo nutriatur foetus, tanquam ultimus ad mensum: Idque inde fieri ait. Quin nnumouodque membrum primo sibi consulit. Respondebunt, id consulto evenire, ne aliae partes suo demenso fraudentur. At illud est, mente & intellectu agere: quod Galenus explosit. Deinde, quod facultate attrahit, id sibi conducens & accommodum duntaxat attrahit: at venae noxios quoque, imò mortiferos humores (si adfuerint) ad se trahunt. Tandem, si arteriarum pulsus à facultate promanat, quâ arteriae attolluntur & subsidunt, ut spiritus & sanguinem promoveant: quidni etiam venae pari motu eosdem transferunt: Certè, Bartholomaeus Eustachius id ipDe renib. sum concedit. Satius est, inquit, arbitrari, ve nas tractoriae facultatis esse organa, quàm cum Erasistrato asserere, eas instar sacci vel utris cujusdam impleri, & quasi manes canales, aut aquaeductus materius suscipere. Quam opinionem ut tueatur, putat venas à facultate nutri. Ibid. toria moveri, verinde ac arteriae à facultate vitali moventur: licet motus venarum magis obscurus sit. Usque adeò juvat interdum quidlibet potius dicere, quàm vulgatam diu sententiam prodere. His ita praelibatis, quaeret à me aliquis: Denegatâ omni attractione, quo motu fertur sanguis ad cor? ubinam est propellens? Riolanus profectò ridiculam hujus rei cauiam commentus est: Partem, inquit, diaphragmatis nervosam cor suo cono tangit, non ut motum infundat diaphragmati, sed ut oppositum jecur succutiens, sanguinem in venam cavam refundat, cujus ascensum, in homine recto, suâ diverberatione facilitat.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
