# Apologia pro circulatione sanguinis 58

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/58

Atqui (nè quid aliud dicam) hac ratione, sangis potiùs in venam Portae praecipitaretur. Ego verò sic statuo: sanguinem ad cor eo motu ferri, quo oleum ad lampadem promovetur, scilicet, ad locum vacuum (ut supra dictum est, & infra dicetur fusiùs) à partibus ambientibus compressum: effluere autem in arterias, ab ebullitione, in corde, expulsum. Diu jam, vides, procellosum mare navigavimus, tempusque est velum vertere. Quare ad arenam redeuntes, dicimus: Harveum jure optimo statuere non posse arterias suâ sponte dilatari, ut sanguinem in se recipiant; sed potius, utrium instar, ab influente sanguine distendi. Exemplum Galeni quod attinet; prorsus cum Harveo censeo: partim, fieri non posse; partim etiam, pro Galeno nihil facere. Fieri, inquam, non potest, ut, sine ligaturâ, caveatur sanguinis eruptioni per vulnus: impeditus quippe sanguis arteriam dilatabit, & intra illam, calamumque sese inseret profluétque.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
