# Apologia pro circulatione sanguinis 61

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/61

Nego etiam, ventriculum dextrum, cunctis sese ordiratè habentibus repleri; non magis certè quàm ventriculum sinistrum. Nego tandem, repletum illum non posse moveri, & systole contentum sanguinem exprimere. Quod de liene ais, mox expendetur: quemadmodum, quod de motu arteriarum adnectis, supra rejectum fuit. Extrum cordis ventriculum pulmonibus solùm nutriendis inservire, pernegamus; & nobiscum complures alii. Quare nimiâ fiduciâ asseruisti, hac de re nihil ambigi. Sed de his in posterum. UR instituisti inter sensus, rationemCque divortium? An non haec ad Naturae disquisitionem, subalternas operas praestant?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
